Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[24] Quoniam hac similitudine usus sum, perseverabo: animus noster modo rex est, modo tyrannus. Rex, cum honesta intuetur, salutem commissi sibi corporis curat, et illi nihil imperat turpe, nihil sordidum. Ubi vero inpotens, cupidus, delicatus est, transit in nomen detestabile ac dirum et fit tyrannus; tunc illum excipiunt adfectus inpotentes et instant, qui initio quidem gaudent, ut solet populus largitione nocitura frustra plenus, et quae non potest haurire, contrectat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.